

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 21: Versus 12
Murum.Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios.Portas duodecim.Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portae, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quae per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum.Nomina inscripta,etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi praedixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positae. Unde:Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris[II Cor. 3.].